Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 63:8-16
8Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.
9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus : et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ;
12qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;
13qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem ?
14Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.
15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.
16Tu enim pater noster : et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos : tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
Commentaires sur Ésaïe 63
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires