Ésaïe 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 24:1-10

1Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.

2Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.

3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.

4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.

5Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.

6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.

7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;

8cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.

9Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.

10Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.

Lire Ésaïe 24 en entier

Commentaires sur Ésaïe 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project