Osée 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Osée 2:10-23

10Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ;

11et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.

12Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.

13Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.

14Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

15Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.

16Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.

17Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.

18Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.

19Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.

20Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus.

21Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.

22Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel.

23Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.

Lire Osée 2 en entier

Commentaires sur Osée 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project