Hébreux 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 9:13-22

13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :

14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

15Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

17Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

20dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

Lire Hébreux 9 en entier

Commentaires sur Hébreux 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project