Hébreux 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 4:2-10

2Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.

3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

4Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

5Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.

6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :

7iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

8Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.

10Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

Lire Hébreux 4 en entier

Commentaires sur Hébreux 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project