Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 10:11-22
11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21et sacerdotem magnum super domum Dei :
22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
Commentaires sur Hébreux 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires