Genèse 41
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 41:25-49

25Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.

27Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.

28Qui hoc ordine complebuntur :

29ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,

30quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,

31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.

32Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.

33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :

34qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,

35qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

36Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.

37Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :

38locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

39Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?

40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.

41Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.

42Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.

44Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.

45Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti

46(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.

47Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.

48Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.

49Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.

Lire Genèse 41 en entier

Commentaires sur Genèse 41

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project