Vulgate clémentine (latin)
Genèse 31:1-21
1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
2animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
3maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
4Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
5dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
6Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
7Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
8Siquando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
9Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
10Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
11Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
12Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
13Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
14Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?
15nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
16Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
17Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
18Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
20Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
21Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Commentaires sur Genèse 31
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires