Galates 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Galates 3:15-28

15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.

17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

19Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.

21Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.

24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.

26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.

27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

28Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Lire Galates 3 en entier

Commentaires sur Galates 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project