Exode 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 1:1-14

1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3Issachar, Zabulon et Benjamin,

4Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Lire Exode 1 en entier

Commentaires sur Exode 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project