Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 32:19-33
19Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.
21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
24Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
26Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.
28Gens absque consilio est, et sine prudentia.
29Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?
31Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.
32De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
33Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Commentaires sur Deutéronome 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires