Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 32:1-13
1Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.
2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
3Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.
4Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.
6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
7Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
8Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
9Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
12Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :
13constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;
Commentaires sur Deutéronome 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires