Vulgate clémentine (latin)
Actes 7:20-29
20Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
21Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
22Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
24Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
25Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ?
27Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium ?
29Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
Commentaires sur Actes 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires