Actes 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 4:13-22

13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :

14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

15Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,

16dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.

17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

18Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.

19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

22Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

Lire Actes 4 en entier

Commentaires sur Actes 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project