Vulgate clémentine (latin)
Actes 15:12-22
12Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
14Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
16Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :
17ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18Notum a sæculo est Domino opus suum.
19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
Commentaires sur Actes 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires