Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 5:11-17
11Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
13Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
14Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
15et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
17Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
Commentaires sur 2 Corinthiens 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires