Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 11:5-23
5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
7Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
8Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
10Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
11Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.
12Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
18Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.
19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
20Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :
22Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.
23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
Commentaires sur 2 Corinthiens 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires