Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 10:12-18
12Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.
13Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
14Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
15Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
16etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.
17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.
18Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.
Commentaires sur 2 Corinthiens 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires