1 Timothée 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Timothée 2:1-7

1Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :

2pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :

3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :

6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :

7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

Lire 1 Timothée 2 en entier

Commentaires sur 1 Timothée 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project