Vulgate clémentine (latin)
1 Thessaloniciens 5:12-22
12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
16Semper gaudete.
17Sine intermissione orate.
18In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
19Spiritum nolite extinguere.
20Prophetias nolite spernere.
21Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
22Ab omni specie mala abstinete vos.
Commentaires sur 1 Thessaloniciens 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires