Vulgate clémentine (latin)
1 Thessaloniciens 2:4-8
4sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
5Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ : Deus testis est :
6nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
7Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
8Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
Commentaires sur 1 Thessaloniciens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires