1 Pierre 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Pierre 5:7-14

7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

8Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :

9cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.

10Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.

13Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.

14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

Lire 1 Pierre 5 en entier

Commentaires sur 1 Pierre 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project