1 Pierre 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Pierre 3:8-15

8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :

9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :

12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.

13Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?

14Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.

15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.

Lire 1 Pierre 3 en entier

Commentaires sur 1 Pierre 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project