1 Jean 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Jean 3:3-10

3Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

4Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.

5Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.

6Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.

7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.

8Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

10In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :

Lire 1 Jean 3 en entier

Commentaires sur 1 Jean 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project