1 Jean 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Jean 3:17-24

17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?

18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :

19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.

21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :

22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.

23Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Lire 1 Jean 3 en entier

Commentaires sur 1 Jean 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project