Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 13:4-13
4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.
Commentaires sur 1 Corinthiens 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires