Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 11:3-10
3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
Commentaires sur 1 Corinthiens 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires