Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 11:1-6
1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Commentaires sur 1 Corinthiens 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires