1 Corinthiens 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 10:5-22

5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.

6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

11Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.

12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

13Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :

15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?

17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

18Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?

19Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?

20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :

21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

22An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

Lire 1 Corinthiens 10 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project