Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 2:25-42
25Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
33Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
34Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.
35Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.
36Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
39Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
Commentaires sur 1 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires