Romains 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 9:14-29

14Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.

15Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.

16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

17Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

19Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?

20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?

21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?

22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.

24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,

25sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

26Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.

27Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.

28Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :

29et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

Lire Romains 9 en entier

Commentaires sur Romains 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project