Romains 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 8:1-9

1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.

2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.

3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

5Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.

6Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :

7quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.

8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

Lire Romains 8 en entier

Commentaires sur Romains 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project