Vulgate clémentine (latin)
Romains 6:3-8
3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
Commentaires sur Romains 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires