Romains 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 15:7-13

7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :

9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

10Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.

11Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.

12Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

Lire Romains 15 en entier

Commentaires sur Romains 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project