Vulgate clémentine (latin)
Romains 12:9-21
9Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
10caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
11sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
12spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
13necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
14Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
16idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
17nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Commentaires sur Romains 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires