Vulgate clémentine (latin)
Romains 10:5-13
5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
7aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
11Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Commentaires sur Romains 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires