Vulgate clémentine (latin)
Romains 1:9-13
9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
10semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos :
12id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
13Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Commentaires sur Romains 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires