Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 118:5-14
5Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
9Beth In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
10In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
11In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
13In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Commentaires sur Psaumes 118
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires