Vulgate clémentine (latin)
Proverbes 4:20-27
20Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :
22vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Commentaires sur Proverbes 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires