Vulgate clémentine (latin)
Philémon 1:1-9
1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
Commentaires sur Philémon 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires