Philippiens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Philippiens 3:13-18

13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,

14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

17Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

18Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :

Lire Philippiens 3 en entier

Commentaires sur Philippiens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project