Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 2:3-11
3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
Commentaires sur Philippiens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires