Nombres 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 26:33-56

33Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

34Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

35Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.

36Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.

37Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

38Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :

39Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.

40Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.

41Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.

42Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.

43Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

44Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.

45Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.

46Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.

47Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.

48Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :

49Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.

50Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.

51Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.

52Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

53Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.

54Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :

55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.

56Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.

Lire Nombres 26 en entier

Commentaires sur Nombres 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project