Matthieu 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 8:23-34

23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.

25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.

26Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?

30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.

33Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.

34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

Lire Matthieu 8 en entier

Commentaires sur Matthieu 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project