Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 6:24-34
24Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
28Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
29Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?
31Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.
Commentaires sur Matthieu 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires