Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 27:22-31
22Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
23Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
25Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
26Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
28et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.
30Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
Commentaires sur Matthieu 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires