Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 22:15-33
15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
21Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
24dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
29Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
Commentaires sur Matthieu 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires