Matthieu 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 22:11-22

11Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

12Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.

13Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :

17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?

18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?

19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.

20Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?

21Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

Lire Matthieu 22 en entier

Commentaires sur Matthieu 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project