Matthieu 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 21:1-17

1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,

2dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :

3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.

4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :

5Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.

6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.

7Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :

9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.

10Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?

11Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

12Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

13et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

14Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.

15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,

16et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?

17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.

Lire Matthieu 21 en entier

Commentaires sur Matthieu 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project