Matthieu 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 20:20-28

20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

21Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

22Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.

23Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :

27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Lire Matthieu 20 en entier

Commentaires sur Matthieu 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project